- TURRITA
- TURRITAcognomen Mariae Magdalenae, apud Hieronym. Ep. 16. ad Principiam, Qui si recordetur --- tres Marias stantes ante crucem, Mariamque proprie Magdalenam, quae ob sedulitatem et ardorem sidei, Turritae nomen accepit. et prima ante Apostolos Christum videre mwruit resurgentem: quod scil. velut in celsa turre collocata prior coeteris Discipulis Domini resurrectionem detexerit, Car. Macer. Hierolex. Aliter Cybele Turrita, apud Scriptores: nempe Turrita in capite corona, Cybeli seu Deae Hierapolitanae seu Rheae, olim adscripta. Lucianus in Dea Syr. Σημεῖα δὲ ἡ θεὸς τὰ πολλὰ εἰς Π῾έην ἀπικνέεται λέοντες μὲν γὰρ φέρουσι, καὶ τύμπανον ἔχει καὶ ἐπὶ τῇ κεφαλῇ πυργοφορέει, ὁκοῖοι Π῾έαν Λυδοὶ ποιέουσιν, Multua signa adsunt Deae, quae faciant, ut Rhea videatur. Nam et leones ipsam ferunt, et coronam in capite turritam gestat; qualem et Lydt Rheam effingunt. Rationem exponit Lucretius, l. 2. v. 606.Muralique caput summum cinxêre coronâ,Eximiis munita locis quod sustinet Urbis.Quam causam Servius quoque adfert ad Aen. l. 3. Quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas esse Terrae (quae per Cybelen vel Rheam intellecta) civitates, quas turribus insignitias constat. Atque idem tradit in l. 10. Aen. Idem Phurnutus his verbis: Πυργωτον δὲ ῾ἡ Π῾έἀ περίκειται ςτέφανον, ἤτοι διὰ τὸ κατ᾿ αρχὰς ἐπὶ τῶ ὀρῶν τεθεῖςθαι τὰς πόλεις ὀχυρωτάκου ἕνεκεν, ἢ ἐπεὶ αρχηγόν ἐσι τῆς πρώτης καὶ αρχετύπου οὐσίας τȏυ κόσμου, Turritam circumdata est coronam, vel quia antiquitus in montibus aedificarentur Urbes, quo essent munitiores: vel quo niam esset causa et origo principalis mundi substantiae. Sed prior ratio simplicior est, ut Turrita dicatur, quia Tellus turres et oppida habet. Unde et Maro, l. 10. Aen. v. 252.Alma parens Idaea Deûm, cui Dindyma cordi,Turrigeraeque urbes. ———Ex eo vero, quod Dea gestaret turrim, hinc Matresfamiliâs Romanae convolutos in capite capillos gestabant, ut Varro, de L. L. l. 6. ait. Exstruebant enim in altitudinem multis gradibus ac spiris cumulatam comam; quod Tertullian. l. de Pallio, dixit comam struere: Idemque indicat Iuvenalis, cum ait: Sat. 6. v. 502.— Tot adhuc compagibus altumAedificat caput.Et Lucanus, l. 2. v. 358.Turritaque gerens frontem Matrona coronâ.Vide supra Lampadion, alibique passim et infra Uxor. Quem morem hodieque servare, atque adeo tegumentô gaudere turrim imitante, feminas Turcicas, oculatus testis fuit P. Gillius, qui sic de Bosporo, l. 2. c. 19. Templum Phrygiae Deae, Matri Deorum, Rheae nuncupatae, in clivis debuit potius esse, quam in maritima civitate; ex eo, quod montibus gaudeat, ideoque ὀρεία appelletur, et Turrita Dea, quia olim arces, quibus Rhea patrocinatur, in montibus sitae essent, ob loci robur. Rheam, habentem caput turritum, mulieres Cilices et Turcicae et Mysae imitantur, ferentes capitis tegmen, turris similitudinem gevens. Vide quoque infra, in voce Tutulus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.